Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.
[2]
[p. 6048]ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod genere plebeios,
[3]
gratia Iulium anteibant, Uolsci prouincia sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit.
[4]
inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus uelut circumuentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in insidias praecipitauere.
[5]
ibi dum iniquo loco sola uirtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere.
[6]
ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est.
[7]
quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et apparuit nescire eos uictoria et tempore uti, reuocati etiam inde exercitus ac duces;
[8]
otiumque inde, quantum a Uolscis, fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis rebellarunt.
[9]
[p. 6049]eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.