Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere omisit;
[2]
clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.
[3]
impulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat, terga uertunt.
[4]
[p. 6022]instare Romanus; et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum interim multitudini darent:
[5]
satis esse missilibus ac terrore impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem posset.
[6]
fugae sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.
[7]
pars maxima captiuorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuentutis inuenti, manifesta fides publica ope Uolscos hostes adiutos.
[8]
Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a Uelitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi haud perplexe indicauere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.