Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
itaque prouinciae atque exercitus diuisi: bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus quem ipse Sempronius habuerat, alter quem Fabius consul; eae binae erant legiones.
[2]
M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iurisdictione M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata Luceriam prouinciam haberet legionesque duas quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat.
[3]
P. Sempronio prouincia Ariminum, Cn. Fuluio Suessula cum binis item legionibus euenerunt ut Fuluius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet.
[4]
[p. 24070]prorogata imperia prouinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, <P.> Lentulo propraetori prouincia uetus, T. Otacilio classis —
[5]
exercitus nulli additi noui—; M. Ualerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe quam haberet; Q. Mucio cum uetere exercitu—duae autem legiones erant—Sardinia; C. Terentio, <cum> legione una cui iam praeerat, Picenum.
[6]
scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et uiginti milia sociorum. his ducibus, his copiis aduersus multa simul aut mota aut suspecta bella muniuerunt Romanum imperium.
[7]
consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto priusquam ab urbe mouerent prodigia procurarunt quae nuntiata erant.
[8]
murus ac porta Caietae et Ariciae etiam Iouis aedes de caelo tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro ueris: nauium longarum species in flumine Tarracinae quae nullae erant uisas et in Iouis Uicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse et flumen Amiterni cruentum fluxisse.
[9]
his procuratis ex decreto pontificum profecti consules Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam in castra uenit.
[10]
[p. 24071]cum obuiam filius progrederetur lictoresque uerecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praeuectus senex, ut consul animaduertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamauit, tum demum desiliens 'experiri' inquit 'uolui, fili, satin scires consulem te esse'.