Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes quae praesidiis tenebantur Romanis,
[2]
et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu —erant autem ad quindecim milia peditum equitumque—
[3]
profectus esset, liberas aedes coniurati—et omnes forte militabant—imminentes uiae angustae qua descendere ad forum rex solebat sumpserunt.
[4]
ibi cum instructi armatique ceteri transitum exspectantes starent, uni ex eis—Dinomeni fuit nomen—, quia custos corporis erat, partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut conuenerat factum est.
[5]
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum interualli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius uolneribus quam succurri posset.
[6]
[p. 24012]clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis uolneribus euasit.
[7]
fuga satellitum, ut iacentem uidere regem, facta est; interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.
[8]
incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari,
[9]
ipse aduersus Syracusana consilia <ad> prouinciae regnique fines omnia conuertit praesidia.
[10]
exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque imposuit.
[11]
inde Romam comitiorum causa ueniens in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit.
[12]
eo die cum sors praerogatiuae Aniensi iuniorum exisset eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus: