Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5.
uix quidem uel bono moderatoque regi facilis erat fauor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis;
[2]
uerum enimuero Hieronymus, uelut suis uitiis desiderabilem efficere uellet auum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit.
[3]
nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec uestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris ciuibus uidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos,
[4]
quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.
[5]
hunc tam superbum adparatum habitumque conuenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines nouae, inhumana crudelitas.
[6]
itaque tantus omnes terror inuaserat ut quidam ex tutoribus aut morte uoluntaria aut fuga praeuerterent metum suppliciorum.
[7]
tres ex iis quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magno opere audiebantur;
[8]
[p. 24009]tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se conuertebant animum adulescentis,
[9]
cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum.
[10]
index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit. qui comprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat;
[11]
postremo cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, uictum malis se simulans auertit ab consciis in insontes indicium,
[12]
Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros <fuisse;
[13]
addit socios> ab latere tyranni quorum capita uilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium adiectique poenae ceteri iuxta insontes.
[14]
consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in uirtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto uirium ad arcana occultanda.