previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam conuenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et moderatam habuit: [2] [p. 24035]seruitii onus indignitatesque homines expertos aduersus notum malum inritatos esse: discordia ciuilis quas importet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos uidisse. arma quod impigre ceperint, laudare: [3] magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. [4] in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium. [5] si tutelam alieni regni suum regnum uelit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. [6] ab hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque conuocati neque consulti fuerant. [7] ut uentum ad Adranodorum est, ipsum quidem mouebat et ciuium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae uel munitissima prodita atque alienata; [8] sed euocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni uocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere: [9] facile esse momento quo quis uelit cedere possessione magnae fortunae; facere et parare eam difficile atque arduum esse. [10] spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura. [11] [p. 24036]haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse uiam, si in praesentia tempori cessisset. [12] itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae uenit. [13] ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae ueniam petiuit: [14] se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur. [15] postquam animaduerterit eos qui liberassent patriam seruare etiam liberatam uelle atque undique consuli in medium, non dubitasse quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum qui mandasset suus furor absumpsisset, patriae restitueret. [16] conuersus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin, 'facinus' inquit 'memorabile fecistis; [17] [p. 24037]sed, mihi credite, incohata uestra gloria, nondum perfecta est periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res <publica>.'

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyaenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sosis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theodotus et Sosis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tyrannidem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andranodorus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concordiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demarata
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dionysius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • Smith's Bio, Demarata
    • Smith's Bio, Hieron Ii.
    • Smith's Bio, Polyaenus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: