previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. iisdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, uenit et ad Beneuentum uelut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit. [2] qui primo oppidum intrauit, deinde, ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluuium castra posuisse et inde agrum populari audiuit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat. ibi contionem militum habuit. [3] legiones magna ex parte uolonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en unquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent: [4] bona fortique opera eorum se ad eam diem usum neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse. [5] [p. 24023]de eo permissum ipsi erat faceret quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus uenisse eis libertatis quam diu sperassent potiundae; [6] postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu uera uirtute geri res posset. [7] qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum seruili supplicio animaduersurum; [8] suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se fore solum sed consulem M. Marcellum, sed uniuersos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. [9] litteras inde consulis ac senatus consultum recitauit, ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam poscebant signumque ut daret extemplo ferociter instabant. [10] Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit: milites laeti, praecipue quibus merces nauatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei reliquum consumunt.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Smith's Bio, Gracchus
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: