Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. itaque provinciae
atque exercitus divisi:
bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus quem ipse
Sempronius habuerat,
alter quem Fabius consul;
eae binae erant legiones.
[
2]
M.
Aemilius praetor,
cuius peregrina sors erat,
iuris dictione M.
Atilio
collegae,
praetori urbano,
mandata,
Luceriam provinciam haberet legionesque duas quibus Q.
Fabius,
qui tum consul erat,
praetor praefuerat.
[
3]
P.
Sempronio provincia Ariminum,
Cn.
Fulvio Suessula cum
binis item legionibus evenerunt,
ut Fulvius urbanas
legiones duceret,
Tuditanus a M.
Pomponio acciperet.
[
4]
prorogata imperia provinciaeque,
M.
Claudio Sicilia
[p. 316]
finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset,
P.
Lentulo1 propraetori provincia vetus,
T.
Otacilio classis—
exercitus nulli additi novi—,
[
5?]
M.
Valerio Graecia
Macedoniaque cum legione et classe quam haberet,
Q.
Mucio cum vetere exercitu—
duae autem legiones
erant—
Sardinia,
C.
Terentio legio una2 cui iam praeerat ac3 Picenum.
[
6]
scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et viginti milia sociorum.
his ducibus,
his copiis adversus multa simul aut mota aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium.
[7]
consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent,
prodigia procurarunt quae nuntiata erant.
[8]
murus ac
portae ...,4 et Ariciae etiam Iovis aedes de caelo
tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque
credita pro veris: navium longarum species in flumine
Tarracinae quae nullae erant visas, et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse.
[9]
his procuratis ex decreto pontificum profecti consules,
Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater
filio legatus ad Suessulam in castra venit.
[10]
cum
obviam filius progrederetur lictoresque verecundia
maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces
equo praevectus senex, ut consul animadvertere
proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex
[p. 318]
equo inclamavit, tum demum desiliens “experiri”5 inquit “volui, fili, satin' scires consulem te esse.”