Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Romani,
cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur morsque tyranni duces
magis inpigros dedisset Syracusanis quam causam
aut animos mutasset,
M.
Marcello alteri consulum
eam provinciam decernunt.
[
2]
secundum Hieronymi
caedem primo tumultuatum in Leontinis apud
milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum
regi sanguine coniuratorum esse.
[
3]
deinde libertatis
restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum et
spes1 facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni
foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere
animos ut insepultum iacere corpus paulo ante
desiderati regis paterentur.
[
4]
cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent,
Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo
[p. 242]
cursu poterant,
ut ignaros omnium regios2 opprimerent,
Syracusas contendunt.
[
5]
ceterum praevenerat
non fama solum,
qua nihil in talibus rebus est celerius,
sed nuntius etiam ex regiis servis.
[
6]
itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia quae poterat
quaeque opportuna erant praesidiis firmarat.
[
7]
Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam
obscura luce invecti,
cum cruentam regiam vestem
atque insigne capitis ostentarent,
travecti per
Tycham simul ad libertatem simul ad arma vocantes,
in Achradinam convenire iubent.
[
8]
multitudo pars
procurrit in vias,
pars in vestibulis stat,
pars ex
tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant.
[
9]
omnia luminibus conlucent strepituque vario
conplentur.
armati locis patentibus congregantur;
inermes ex Olympii iovis templo spolia Gallorum
Illyriorumque,
dono data Hieroni a populo Romano
fixaque ab eo,
[
10?]
detrahunt,
precantes Iovem ut volens
propitius praebeat sacra arma pro patria,
pro deum
delubris,
pro libertate sese armantibus.
[
11]
haec quoque multitudo stationibus per principes regionum
urbis dispositis adiungitur.
in Insula inter cetera
Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica.
[
12]
locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum
emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius
[p. 244]
loci adtributa erat mittuntque nuntios in3 Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.