Tandem omnibus rebus obsessi quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis, aquae lignorum frumenti inopia, colloquium petunt et id, si fieri possit, [2] semoto a militibus loco. ubi id a Caesare negatum, et palam si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius Afrani. venitur in eum locum quem [3] Caesar delegit. audiente utroque exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis aut militibus suscensendum, quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint. [4] sed satis iam fecisse officio satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam. nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse. [5] itaque se victos confiteri; orare atque obsecrare, siqui locus misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeant. haec quam potest demississime et subiectissime exponit.