Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur: velle, [2] si sibi fiat potestas, Caesarem convenire. facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur. [3] cum eo de salute sua orat atque obsecrat ut sibi parcat veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit, quae erant maxima: [4] quod per eum in collegium pontificum venerat, quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat, quod in petitione consulatus erat sublevatus. [5] cuius orationem Caesar interpellat: se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, et se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem [6] vindicaret. cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit: quod de sua salute inpetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solacio; adeo esse perterritos nonnullos, ut suae vitae durius consulere cogantur. facta potestate discedit.