Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant. [2] itaque cognita Pompei profectione concursantibus illis atque in ea re occupatis volgo ex tectis significabant. per quos re cognita Caesar scalas parari militesque armari iubet, nequam rei gerendae facultatem dimittat. [3] Pompeius sub noctem naves solvit. qui erant in muro custodiae causa collocati, eo signo, quod convenerat, revocantur notisque itineribus ad naves decurrunt. [4] milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.