Evocat ad se Caesar Massilia xv primos. cum his agit, ne initium inferendi belli a Massiliensibus oriatur; debere eos Italiae totius auctoritatem sequi [2] potius quam unius hominis voluntati obtemperare. reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat. [3] cuius orationem legati domum referunt atque ex senatus auctoritate haec Caesari renuntiant: intellegere se divisum esse populum Romanum in partes duas. neque sui iudicii neque suarum esse virium discernere, utra pars iustiorem habeat causam. [4] principes vero esse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem, patronos civitatis, quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice iis concesserit, alter bello victos Sallyas adtribuerit vectigaliaque auxerit. [5] quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere, et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe ac portibus recipere.