[5] omnia nisi ad suam perniciem pertinere? sed tamen ad omnia se descendere paratum atque omnia pati rei publicae causa. proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.