His tamen omnibus annona crevit. quae fere res non solum inopia praesenti, sed etiam futuri temporis [2] timore ingravescere consuevit. iamque ad denarios l in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies [3] augebantur; et tam paucis diebus magna erat rerum facta commutatio ac se fortuna inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur, illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur. [4] Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat; calones ad longinquiores civitates dimittebat; ipse praesentem inopiam, quibus poterat subsidiis, tutabatur.