[4] res prolatae ; ad interregnum comitia adducta. rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur. sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se negat velle ; antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali! Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit velit nolit scire difficile est ; Hirro tamen agente nolle se non probabit. aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur ; agebatur quidem certe nihil.