[12] quos vero aut ex domesticis convictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt. sed habes eos tecum, quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere A quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi ; nam ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur ; nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, cautiorem etiam ac diligentiorem.