[29] atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit, si aut docti et sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia conlocassent hanc coniunctionem videlicet potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse. quod fortasse aliquando universae rei publicae nostrae, nunc quidem profecto isti provinciae contigit, ut is in ea summam potestatem haberet cui in doctrina, cui in virtute atque humanitate percipienda plurimum a pueritia studi fuisset et temporis.