[26] quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali aedilicio, cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti! etenim si unus homo nobilis queritur so palam te, quod edixeris ne ad ludos pecuniae decernerentur, HS cc sibi eripuisse, quanta tandem pecunia penderetur, si omnium nomine quicumque Romae ludos facerent quod erat iam institutum erogaretur? quamquam has querelas hominum nostrorum illo consilio oppressimus, quod in Asia nescio quonam modo, Romae quidem non mediocri cum admiratione laudatur, quod, cum ad templum monumentumque nostrum civitates pecunias decrevissent, cumque id et pro meis magnis meritis et pro tuis maximis beneficiis summa sua voluntate fecissent, nominatimque lex exciperet ut ad templum et monumentum capere liceret, cumque id quod dabatur non esset interiturum sed in ornamentis templi futurum ut non mihi potius quam populo Romano ac dis immortalibus datum videretur, tamen id, in quo erat dignitas, erat lex, erat eorum qui faciebant voluntas, accipiendum non putavi cum aliis de causis tum etiam ut animo aequiore ferrent ii quibus nec deberetur nec liceret.