[25] ex Britannia Caesar ad me K. Septembr. dedit litteras quas ego accepi a. d. iiii K. Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine' te fuisse cum ad mare accesserit ad eas ego ei litteras nihil rescripsi ne gratulandi quidem causa propter eius luctum. te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.