occupationum mearum tibi signum sit librari manus. diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo. ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. negotia se nostra sic habent, domestica vero ut volumus. valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Lateri. praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit. me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quae minime volo cogitare. qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermittis), sed hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse ut, cum haec scribebam, tuas litteras.