hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. quod tandem, Torquate, regnum? consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et1 contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est videlicet a me2 regnum, sed repressum3. an tum4 in tanto imperio, tanta5 potestate non dicis me6 fuisse regem, nunc privatum regnare dicis7? quo tandem nomine? 'quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.' hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo8, si falsum dixerim, te in eosdem9 dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus10 dicas, probare. de huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam11 potentiam, nihil denique praeter12 fidem defensionis exspectare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 et sed b2
2 videlicet a me e: a me iudices cett.
3 repressum e: repulsum b2ψ2: non permissum ςb1k, p. mg.: promissum cett.
5 tanta mei, Schol.: tantaque Mai (sil.) dices Schol.
7 dices Stangl
8 respondebo T
9 eosdem e, Schol.: eos cett.
10 iuratus Teb1, Schol.: iuratos cett.
11 nullam om. Tea
12 praeter propter T
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.