Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: " Si vales bene est, ego valeo." Recte nos dicimus: " Si philosopharis, [p. 96] bene est." Valere autem hoc demum est. Sine hoc aeger est animus. Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.