This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum
est, id agit, se ut1 conservet, quod hic ei primus ad
omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se [p. 167]
ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum
modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit
nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit.
cum autem processit paulum et quatenus quicquid
se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum
sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob2 causam habeat3 eum, quem diximus,
animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit
apta, appetere et propulsare contraria. ergo omni
animali illud, quod appetit, positum est in eo, quod
naturae4 est accommodatum. ita finis bonorum existit
secundum naturam vivere sic affectum, ut optime
affici possit ad naturamque5 accommodatissime.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.