O lapathe, ut iactare, nec es satis1 cognitu' qui sis!praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere:
In quo cognitu2 Laelius clamores σοφὸς ille solebat
Edere compellans gumias3 ex ordine nostros.
O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit.is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non8 negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit9 a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.
Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista4
Consumis5 squilla6 atque acupensere7 cum decimano.