Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
tum Piso:
Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore
quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria
dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis
moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta
audiamus aut scriptum aliquod1 legamus? velut ego
nunc moveor. venit enim mihi Platonis in mentem,
quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius
etiam illi hortuli propinqui2 non memoriam solum mihi
afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere.
hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equidem etiam curiam nostram—Hostiliam dico, non
hanc novam, quae minor mihi esse3 videtur, posteaquam
est maior—solebam intuens Scipionem, Catonem,
Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta
vis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex
iis memoriae ducta sit disciplina.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.