5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
Cum autem tertia pars bene
vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem
non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad
rerum publicarum rectionem relata. omnium fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab
Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto
leges etiam cognovimus. cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem esse conveniret,1 pluribus praeterea conscripsisset2 qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus:
quae essent in re publica3 rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque [p. 161]
res postularet. vitae autem degendae4 ratio maxime
quidem illis5 placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae6 simillima, sapiente visa est dignissima. atque his de
rebus et splendida est eorum et illustris oratio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.