Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
nam
in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri
Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos
ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem,
M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris.
erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari
poterat, quippe qui ne reprehensionem1 quidem vulgi inanem reformidans2 in ipsa curia soleret legere saepe, dum
senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens.
quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi
helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum
est, videbatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.