Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis
rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia,
tum in optimo genere philosophiae tantum processeris.
quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer.
sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas,
quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime [p. 89]
in nomine tuo adquiesco, et quia te habeo aequissimum
eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt,
existimatorem et iudicem. attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi
fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.1
1 mihi cum ... viro fuit BE
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.