Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Quamquam ex omnibus philosophis
Stoici1 plurima novaverunt, Zenoque, eorum princeps,
non tam rerum inventor fuit quam verborum novorum.
quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant,
concessum a Graecia2 est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto
id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum
audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et3 quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed
eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed
etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam4 ea
verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis,5 ut
ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica,
geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant,
tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.