Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?
5. Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal—hinc1 enim est ordiendum2—, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque,3 quae conservantia [p. 94] sint4 eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse a se diligendo.