Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam2 ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante3 dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * *4 his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt5 bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis6 consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque7 contraria.