Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
ergo illi intellegunt
quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me
intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod
ille ἡδονήν. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit,
quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest
quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam
declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, [p. 38]
qui Latine sciunt,1 duas res subiciunt, laetitiam in animo,
commotionem suavem iucunditatis2 in corpore. nam et
ille apud Trabeam “voluptatem animi nimiam” laetitiam
dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui “omnibus laetitiis laetum” esse se narrat. sed hoc interest, quod
voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa res, ut Stoici
putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine
ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur
laetitia nec gaudium in corpore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.