Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
nam cum ad me in Cumanum
salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos1
de litteris, quarum summum erat in utroque studium,
deinde Torquatus: Quoniam nacti te,2 inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum
nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab
eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego
arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos
[p. 7]
hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent3 ad bene beateque vivendum. sed existimo te,
sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod
ista Platonis, Aristoteli,4 Theophrasti orationis ornamenta
neglexerit. nam illud5 quidem adduci vix possum, ut
ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.