Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
sit prima distinctio. Omni orationi cum iis rebus, de
quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de
re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit, qualis
illa, quae neque redargui neque convinci potest. Cum
autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene
agi putat, si similitudinem veri consequatur. Quantum
enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum
ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum na-
tura ortuque mundi disserentes minus id, quod ave-
mus animo, consequemur, ut tota dilucide et plane ex-
ornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa
consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debe-
bitis, si probabilia dicentur. Aequum est enim memi-
nisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui iudi-
cetis, ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.