Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52]
efficiunt. Ac de oculorum quidem causis, ut haberent
eam vim, quam nunc habent, satis ferme esse dictum
puto. Maxuma autem eorum utilitas donata hominum
generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum
enim optumarum cognitionem nobis oculi attulerunt.
Nam haec, quae est habita de universitate oratio a
nobis, haud umquam esset inventa, si neque sidera
neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere
potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae,
tum mensum annorumque conversiones et numerum
machinatae sunt et spatium temporis dimensae et ad
quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus
philosophiam adepti sumus, quo bono nullum opta-
bilius, nullum praestantius neque datum est morta-
lium generi deorum concessu atque munere neque
dabitur * * *
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.