Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem
omnia uno medio numquam, duobus semper copulen-
tur, ita contigit, ut inter ignem atque terram aquam
deus animamque poneret eaque inter se conpararet
et proportione coniungeret, ut, quem ad modum ignis
animae, sic anima aquae, quodque anima aquae, id
aqua terrae proportione redderet. Qua ex coniunctione
caelum ita aptum est, ut sub aspectum et tactum
cadat. Itaque et ob eam causam et ex iis rebus nu-
mero quattuor mundi est corpus effectum ea con-
strictum conparatione, qua dixi; ex quo ipse se con-
cordi quadam amicitia et caritate conplectitur atque
ita apte cohaeret, ut dissolvi nullo modo queat nisi
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.