Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
vicissimque vincuntur. Reliquorum siderum quae causa
collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in
sermonem alium differendum est, ne in eo, quod at-
tingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus,
longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quodque
eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex qui-
bus erat modus temporis consignandus, conligatisque
corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt
eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius na-
turae motione transversa in eiusdem naturae motum
incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia
maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae
maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdem-
que naturae quae velocissime movebantur, ea celeri-
tate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.