55. (A. D. Epistula CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus
Si forte illi qui inter vos catholici Christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod [p. 464] non suo potius quam ordinis nomine. Si autem re vera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod ‘patri’ et ‘in domino salutem’ scripsistis, quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus, nisi forte iam de salute ipsa quae in domino est, per quam me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benivolentiam vestram, ut me titulo epistulae vestrae inridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles et dilectissimi fratres? [2] Quod enim scripsistis: ‘Patri Augustino in domino aeternam salutem,’ cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum dominum et ad ipsam aeternam salutem aut iam esse conversos aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi cetera, refriguit animus meus; quaesivi tamen ab epistulae perlatore utrum iam vel essetis Christiani vel esse cuperetis. Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui, quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum. sed etiam in nobis inridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare [p. 466] alterum dominum, secundum quem posset episcopus ‘pater ’ a vobis vocari, praeter dominum Christum, et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis: ‘Optamus te, domine, in deo et Christo eius per multos annos semper in clero tuo gaudere.’ Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid aliud mihi occurrere potuit aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusi viam? Quis aspera dumeta substravit? Quis rupium praerupta inimicus opposuit? Postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem domino per quem nos salutatis, eandem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque inridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda inponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita adtollere, sed insultatione adulatoria ventilare? [3] Sciatis me, carissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere; novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt nobisque [p. 468] tradiderunt, omnia etiam quae nos videmus et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina scriptura non tacuit, sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitum esse praedicta sunt. Videtis certe populum Iudaeorum avulsum a sedibus suis per omnes fere terras disseminatum atque diffusum; et origo eiusdem populi et incrementa et regni amissio et per cuncta dispersio sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse; ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus; praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione conlapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata, ipsaque simulacra vel confringi vel incendi vel includi vel destrui, atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum Christianum persequbeantur, victas et domitas non a repugnantibus sed a morientibus Christianis et [p. 470] contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare. [4] Haec omnia divinae scripturae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt; haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicta esse in sanctis litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum iudicium dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem litteris legimus, cum illa omnia, sicut praedicta sunt, venerint, numquidnam solum iudicium dei venturum non esse putabimus? Immo vero veniet, sicut omnia illa venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et servus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et dives, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam [p. 472] et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus venerator et paganus adulator; omnes Christum cantant et, qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi, quem cantant, rationem sine dubio reddituri sunt. [5] Est quiddam invisibile, ex quo creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non inpar gignenti atque narranti, verbum quo ille qui verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancte fiunt, sanctificatrix, ipsius incommutabilis verbi, per quod narratur illud principium, et ipsius principii, quod pari se verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini—quis hoc possit, nisi qui omnes [p. 474] superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum? [6] Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus, non potuit nobis hoc tanto magnificentius quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se angelis indicat deus pater, quod virtus et sapientia eius est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis quam humiliari exemplo dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia nihil in ipsis terris esse potentius humilitate divina, ut etiam saluberrima humilitas humana contra insidiantem sibi superbiam divinae imitationis patrocinio tueretur. [p. 476] [7] Expergiscimini aliquando, fratres mei et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florenti, per quem litteras misistis, sicut deus voluit, adfui et adiuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset; prope omnes enim domus ipsius homines qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentium et multum eius orbitatem dolent. Sed epistula mihi a vobis missa est, ut non inpudens esset epistula mea, cum occasione a vobis accepta idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in mea epistula nominastis, ut non inaniter vobis haec scripserim. Si autem me inridere voluistis, timete illum, quem prius iudicatum inrisit superbus orbis terrarum et nunc iudicem subiectus expectat; erit enim testis affectus in vos cordis mei per hanc, quantum potui, paginam expressus, erit testis vobis in iudicio eius, qui credentes sibi confirmaturus est et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni huius saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles et dilectissimi fratres. [p. 478]