previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. (A. D. 423 Epistula CCXI

Sicut parata est severitas peccata quae invenerit, vindicare, ita non vult caritas quod vindicet, invenire. Haec causa fecit, ut non venirem ad vos, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quo modo enim contemnerem et inpunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus existeret, quantus me absente etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis etiam maior esset vestra seditio in praesentia mea, quam necesse esset vobis non concedi, quod in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic non quales volo, invenirem vos et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis. [2] Cum ergo scribat apostolus ad Corinthios dicens: Testem deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum, non quia dominamur fidei [p. 376] vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri, hoc ego etiam dico vobis quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum. [3] Haec in vobis bona, haec dei dona considerans inter multas tempestates, quibus ex aliis malis quatitur. cor meum solet utcumque requiescere. Currebatis bene. Quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex deo, qui vocavit vos. Modicum fermentinolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio et oro et hortor, ut ipsum fermentum revertatur in melius, non tota massa, sicut paene iam fecerat, convertatur in peius. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus [p. 378] hortum dominicum in vobis, ut spinas istas metamus ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de temptatione. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant, nisi correxerint, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint. [4] Cogitate quid mali sit, ut, cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis, quae vos mater non utero sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae vos susciperet, invenistis; sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut vobis eam mutemus, cum lugere deberetis si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est, quam nostis; ipsa est, ad quam venistis; ipsa est, quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem et in eius invidia contra matrem vestram sic rebel- [p. 380] lastis, cur non potius hoc petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis, quia novi quo modo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illud? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non aliam vos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. Tranquillet ergo deus et componat animos vestros: non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris; nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris. [5] Haec sunt, quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed [p. 382] unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat. Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter illud velint esse commune; quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen earum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt. [6] Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt; magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, ne de suis divitiis magis superbiant quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque [p. 384] iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam in bonis operibus insidiatur, ut pereant. Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite et honorate in vobis invicem deum, cuius templa factae estis. [7] Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, et orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agendum putaverunt. Psalmis et hymnis cum oratis deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce, et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est, ut cantetur, non cantetur. [8] Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valitudo permittit. Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei verbum. [9] Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas putent feliciores, quia sumunt [p. 386] quod non sumunt ipsae, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderunt, quamvis usque ad aliarum, quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec velle debent, quod eas vident amplius, non quia honorantur. sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane, quem ad modum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita post aegritudinem sic tractandae sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, nec ibi eas teneat [p. 388] voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se aestiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores; melius est enim minus egere quam plus habere. [10] Non sit notabilis habitus vester nec affectetis vestibus placere, sed moribus; non sint vobis tam tenera capitum tegmina, ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris vel spargat neglegentia vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod inliciat cuiusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciuntur in aliquem, Agantur in neminem. Neque enim, quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere aut ab ipsis appeti velle. Nec tactu solo et affectu sed aspectu quoque appetitur et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet, quae in masculo figit oculum et illius in se ipsa [p. 390] diligit fixum, non se videri ab aliis, cum hoc facit; videtur omnino, et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere; illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est domino defigens oculum. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite; deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodit ex vobis. [11] Et si hane, de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed e proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri. Nec vos iudicetis esse malivolas. quando hoc indicatis; magis quippe [p. 392] innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde! Sed antequam aliis demonstretur per quas convincenda est, si negaverit, prius praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui, sed a duabus tribusque convinci; convicta vero secundum praepositae vel etiam presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam; quam si ferre recusaverit et si ipsa non abscesserit, de vestra societate proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, pareatur illi et oretur pro illa; [p. 394] si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri praepositi vel aliorum simul presbyterorum vel etiam episcopi gravius emendetur. [12] Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancio habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant, maiore studio et frequentiori alacritate quam si vobis propria faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus ante-ponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam [p. 396] propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas. Consequens ergo est, ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit sive vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur sed sit in potestate praepositae, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur. [13] Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo, quo solet, intervallo temporis tribuatur, hoc est semel in mense. Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur; fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat; aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti sibi quid doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum [p. 398] sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas sive quocumque ire necesse fuerit minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petierint, non accipiant. Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur. [14] Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet, quod scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est, sed sexu masculino, quem primum deus fecit, etiam femineus sexus praeceptum accepit. Quaecumque convicio vel maledicto vel etiam criminis obiectu alteram laeserit, meminerit [p. 400] satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae autem numquam vult petere veniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus cohercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis. Non autem carnalis sed spiritalis inter vos debet esse dilectio; nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis. [p. 402] [15] Praepositae tamquam matri oboediatur honore servato, ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinebit, ita ut ad presbyterum. qui vobis intendit, referat quod modum vel vires eius excedit. Ipsa vero non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem. Honore coram hominibus praelata sit vobis, coram deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes; disciplinam libens habeat, metuens inponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis oboediendo, non solum vestri verum etiam ipsius miseremini, quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur. [16] Donet dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudini amatrices et bono odore Christi de bona conversatione fraglantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae. Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana [p. 404] vobis legatur, et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori: ubi sibi autem quaecumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: