18. (A. D. 402 Epistula LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem
Officio debito meritis tuis salutans dignationem tuam tuisque me orationibus valde commendans insinuo prudentiae tuae Abundantium quendam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum dei, non bonam famam habere coeperat. Qua ego conterritus non tamen temere aliquid credens sed plane sollicitior factus operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis eius certa indicia pervenire. Ac primo comperi eum [p. 124] pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est die ieiunii natalis domini, quo etiam Gippitana ecclesia sicut ceterae ieiunabant, cum tamquam perrecturus ad ecclesiam suam ‘vale’ fecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse et apud quandam malae famae mulierem et prandisse et cenasse et in eadem domo mansisse. In huius autem hospitio iam quidam clericus noster Hipponiensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit, nam quae negavit, deo dimisi, iudicans quae occultare permissus non est. Timui ei committere ecclesiam praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret, ut ad presbyterum fundi Armenianensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa eius insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet. [2] Audivi autem causam eius, cum centum dies essent ad dominicum paschae, qui futurus est VIII Id. Aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter, quid [p. 126] institutum esset, aperui. Et si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps eius vocem nemo audiat. Nos autem, domine beatissime et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus nisi eo modo vindicanda quo in concilio constitutum est, incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere et aut incerta damnare aut vere incognita praeterire. Ego certe presbyterum, ut qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam ecclesia ieiunabat, ‘vale’ faciens collegae suo eiusdem loci presbytero apud famosam mulierem nullum secum clericum habens remanere et prandere et cenare ausus est et in una domo dormire, removendum ab officio presbyteri arbitratus sum timens ei deinceps ecclesiam dei committere. Quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminare concilio statutum est, committat illi, qui vult, ecclesiam suae curae commissam; ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi. [p. 128]