4. (A. D. 386 Epistula XV) Romaniano Augustinus
Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur? Tabellas eburneas, quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri [p. 14] non potuit, quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huius modi necessitates mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini. De codicibus praeter libros de Oratore totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres, quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam, non invenio. [2] Gratissimum mihi est. quod in ultima epistula me participem domestici tui gaudii facere voluisti. Sed mene salis placidi vultum fluctusque quietos ignorare iubes? quamquam nec me iubeas nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim nobis debemus, cum ista proveniunt, sed illis, per quos proveniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administrata recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum . . . putatur, involvat. [p. 16] Ipsius enim veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? Laxatis ergo curis mutabilium rerum bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.