previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. (A. D. 405 Epistula LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem

Tristitia Thiavensis ecclesiae cor meum conquie- [p. 136] scere non permittit. donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos, quod cito faciendum est. Si enim de homine uno tantum sategit apostolus dicens: Ne maiore tristitia absorbeatur, qui eius modi est, ubi etiam ait: Ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quanto magis nos oportet vigilanter agere ne hoc in toto grege plangamus et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt et quos nullo modo relinquere possum. Sed quia temporis non sivit angustia ut simul inde nobis diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam, quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat sanctitas tua et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur. [2] Dixisti ut dimidium habeant et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur. Ego autem puto quia, si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos sed de iustitia tantopere laborasse. Cum vero dimidium eis concedimus et eo modo cum eis pacem quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse et vides quae pernicies consequatur. Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse [p. 138] et illi nobis videbuntur inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio quod totum pauperum fuerat. Nam quod dixisti: ‘Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, maiora vulnera faciamus,’ tantundem valebit, si eis dimidium concedatur. Propter ipsum quippe dimidium illi, quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur? [3] Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat maxime admonitus quantum malum sit. Si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat? Huc accedit quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps vitari potest et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- [p. 140] sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant. [4] Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiusce modi retinenda, ut, quicquid eo iure quo talia possidentur, eius fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat ecclesiam in qua ordinatur. Usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud, unde agitur, ut non solum alibi ordinatus sed adhuc in Tagastensi monasterio constitutus si re sua non vendita nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, non nisi heredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit. Haec ergo ante praecavenda sunt; si autem praecauta non fuerint, ea iura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta, ut ab omni non solum re sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus et bonam famam custodiamus dispensationi nostrae multum necessariam. Quam vero species maligna sit, advertat sancta prudentia tua. Excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum [p. 142] dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus. Vehementer exhorruit et nobis hoc visum esse miratus est, nulla re alia permotus nisi ipsa specie foeda, non nostra sed cuiuslibet vita ac moribus indignissima. [5] Proinde obsecro, ut epistulam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. Et si forte illic illud iustum acutissime pervides, non cogantur infirmi modo discere, quod ego nondum intellego, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Tali quippe infirmitati parcens etiam illud de tributo solvendo ait: Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos et cetera, quando Petrum misit ut didrachmas quae tunc exigebantur, solverent. Noverat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille solvebat, quo iure diximus heredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si, antequam rem suam vel donaret vel venderet, moreretur. Quamquam in ipso ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret, sed nihil aliud quam suspicionem devitans bonum odorem Christi turbantem et ab illa maligna specie sese abstinens in eis regionibus, ubi hoc noverat [p. 144] oportere, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. Sed nos tardiores vel experti corrigamus quod praevidere debuimus. [6] Postremo, quia omnia timeo et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Tagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii, si hoc iustum esse liquido perspicis, ea dum taxat condicione non abnuo, ut, cum habuero, reddam, id est cum aliquid tantum obvenerit Hipponiensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit, ut tanta ibi summa detracta non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: