next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. (A. D. 386 Epistula II) Zenobio Augustinus

Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. Quae cum ita sint et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semet ipsa mens videat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis locisque seiungeris, quaerere nos eoque, dum licet, cupere fratribus. Quod profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis et, cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis [p. 4] tuis, ab hoc eos sanare metuis. Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere valeas, ne tu magnus atque alius. Ego quidem quamdiu desidero absentem, desiderari me volo. Invigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me invito potest. Quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus. Nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiam si vellet. Non vult autem; non enim est humanitatis eius non mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus nescio qua necessitate fugientem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: