Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
86.
[295]
galbam laudas. Si ut illius aetatis principem,
adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo
quaeso orationes—sunt enim—et dic hunc, quem tu plus
quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas
Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita
laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio,
cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis
etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi
[p. 1090]
viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove
haec: ne ista dulcis oratio ita sit1 abiecta ut eam2 aspicere
nemo velit.
[296]
carbonem in summis oratoribus habitum
scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo
iam3 nihil est melius, id laudari4, qualecumque est, solet.
Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus
iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine
controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De
horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto
modo: ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu
suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; haec germana ironia est. Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi
adsentari putes.
[297]
omitto igitur quae de his ipsis, quae de
Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi
enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu
videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios
omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in
oratorum numerum referrentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.