Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
[39]
videsne igitur vel1 in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta
sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem
ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas
est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes
debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt,
tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma
[p. 1012]
ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim
magnam semper oratio.
[40]
neque enim iam Troicis tempori-
bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et
Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi-
tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae2; neque ipse
poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator3
fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis
multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem
Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum
astricta legibus.
[41]
sed studium eius generis maiorque vis
agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc4 proximo saeculo
Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut
apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante
iam Graecia5, nostra autem civitate non ita pridem dominatu
regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum,
cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
[42]
si
quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati
pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae
suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est6, Attice, de
Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens :
1 vel Heusinger: ut L: Brute Martha
2 eloquentiae G2: eloquentia L
3 ipse poeta hic tam idem ... orator L: ipsi poetae hic iam idem ... oratori Martha: idem secl. Eberhard: interdum maluit Stangl: identidem Baehrens
4 denique hunc L: demum. Hunc Bake: demum. quem Simon
5 Graeca maluit Jahn
6 est apud te BGHM
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.