additur orator Cornelius suaviloquentiet oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima—
ore Cethegus Marcus Tuditano conlega3
Marci filius—
is dictust ollis4 popularibus olim,probe vero; [59] ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt—
qui tum vivebant homines atque aevum agitabant5,
flos delibatus populi—
Suadaeque6 medulla.πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult7], ut, quam deam in Pericli labris8 scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit. [60] at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his9 consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios [p. 1018] fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi- mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.
[61] hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix10 post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler.