quos olim Fauni vatesque canebant,ait ipse de se3 nec mentitur in gloriando: sic enim4 sese res habet. Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur. [72] atqui hic Livius [qui5] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem6 quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum controversia. Accius autem a Q. Maximo' quintum consule7 captum8 Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, [73] docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis9, quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl10 annos natus Ennius fuerit: quoi11 si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
cum neque Musarum scopulos ....1
nec doctis dictis2 studiosus quisquam erat ante hunc