Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam
quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut
aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio-
lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.
[43]
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo
loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum
morbo1 mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit2
[p. 1013]
fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc
isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem
patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem
rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris
nullam praebebat materiem ad ornatum3. Qua re quoniam
tibi ita quadrat, omnia fuisse in4 Themistocle5 paria et Corio-
lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam
hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles.
[44]
sit
sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac
historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum
auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere
Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit
doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen
ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis-
que facile traduxerat6. Huius suavitate maxime hilaratae
Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius-
dem vim dicendi terroremque timuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.