previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut [2] salsi. Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur;1quae tamen pluvialis aqua salubritati 2corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.3Huic proxima fluens aqua, quae 4montibus oriunda per saxa praeceps devolvitur, ut est in Gaurano Campaniae;5tertia putealis 6 7 8 9 10 11 12 [p. 60] [3] collina vel quae non infima valle reperitur; deterrima palustris, quae pigro lapsu repit; et13pestilens, quae in palude semper consistit. Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit; ex quo caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.Sed hanc potui probatissimam [4] diximus. Ceterum ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen 14dulces, utique perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas editiorque situs ripae permittet super-ponere villam praefluenti,15cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat et ut aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis et amicissimis adversa; quoniam 16plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt [5] pestem. Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, num- 17 18 19 20 [p. 62] quam ex ripa, sed haud paulum summota a litore. [6] Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas 21uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas 22emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus [7] corrumpit; haec autem praetereuntem viatorum populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul 23editiore situ condere, sic ut frons eius [8] ad orientem aequinoctialem directa sit. Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, 24 25 26 [p. 64] quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum 27et armentis et virentibus eorumque frugibus. 28 [9] Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem 29applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae [10] postmodum superposita incumbant. At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.

1

2

3

4

5

6 optinet SA, Lundstrōm.

7 paululum A2 et R aliquot, edd. ante Lundstrōm.

8 pecoribus instruantur i? plerique, Ald., Gesn., Schn.

9 quae ... salubritati] sic codd., vett. edd., Lundstrōm: colligendae aquae tandem pluviali, quae salubritati Ald., Gesn., Schn.

10 deducatur R plerique, edd. ante Lundstrōm: deducetur M.

11 aqua, quae Lundstrōm: aquae vel aque vel aqua e codd., edd.

12 ut ... Campaniae om. S, in marg. A. Gaurano Lundstrōm, praeeunte Cluverio; ac sic maluerunt Gesn. et Schn.: Guarceno R, edd. vulgo.

13

14

15

16

17 repit, et Lundstrōm.: repet SAR: repit vulgo.

18 dummodo (vel dumodo) R, edd. ante Lundstrōm.

19 profluente R plerique, edd. ante Lundström.

20 quom vel cum R et multi edd., ut saepe. a Cf. Palladius, I. 17. 4, nam caelestis aqua ad bibendum omnibus antefertur. So by most authors rain-water was considered most wholesome. b The common advice of all authorities.

21

22

23

24 destituta edd. ante Lundstrōm.

25 vere natas Schn.

26 nec a via procul Lundstrōm: nec avia procul R nonnulli dett.: nec avia procul avie c: nec alia procul SAR: nec alio procul vett. edd.: nec pestilenti loco, sed procul et Ald., Gesn., Schn.: sed alio procul Pontedera, probavit Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 12. 1-2. b I.e. due east.

27

28

29

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FI´STULA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: